LECTURO.

Vergente ad finem anno 1818 adgrediebamur, Dissertationibus Academicis, editionem in publicum dare Homericae Odysseae, Graece et Svethice, notis instructam brevissimis, et quidem in forma quarta; continuabamus opusculum, nobismet certe gratum, neque Commitionibus non acceptum, interpositis nonnullis quoque aliis studiorum deliciis, usque ad annum tristissimi incendii 1827, memori quem mente dolemus, omnia vastantis et vorantis. Quiescebant dein amoense curae, donec Odysseam nostram de novo liceret adoriri. — Refiugimus vero jam antea edita, formam mutamus, Graecum mittimus certum et notulas. Prior metaphrasis extendebatur ad Quartae Rhapsodiae versum 319; quae dein sequentur sunt posterioris curae, quam utque in antecedentibus desiderari velemus. Absolvetur Odysseae haec nova editio per Tomos Quatuor.